Job, 20
[1] Respondens autem Sophar Naamathites, dixit : •
[2] Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. •
[3] Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.
[4] Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, •
[5] quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.
[6] Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, •
[7] quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent : Ubi est ? •
[8] Velut somnium avolans non invenietur : transiet sicut visio nocturna. •
[9] Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. •
[10] Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum. •
[11] Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient. •
[12] Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua. •
[13] Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo. •
[14] Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. •
[15] Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
[16] Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ. •
[17] (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.) •
[18] Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur : juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. •
[19] Quoniam confringens nudavit pauperes : domum rapuit, et non ædificavit eam.
[20] Nec est satiatus venter ejus : et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit. •
[21] Non remansit de cibo ejus : et propterea nihil permanebit de bonis ejus. •
[22] Cum satiatus fuerit, arctabitur : æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.
[23] Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum ! •
[24] Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum. •
[25] Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua : vadent et venient super eum horribiles. •
[26] Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus : devorabit eum ignis qui non succenditur : affligetur relictus in tabernaculo suo. •
[27] Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. •
[28] Apertum erit germen domus illius : detrahetur in die furoris Dei. •
[29] Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino. •