logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Job, 19


add another edition

[1] Respondens autem Job, dixit :

[2] Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus ?

[3] En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.

[4] Nempe, et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea.

[5] At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.

[6] Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.

[7] Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet : vociferabor, et non est qui judicet.

[8] Semitam meam circumsepsit, et transire non possum : et in calle meo tenebras posuit.

[9] Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.

[10] Destruxit me undique, et pereo : et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.

[11] Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.

[12] Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.

[13] Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.

[14] Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.

[15] Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.

[16] Servum meum vocavi, et non respondit : ore proprio deprecabar illum.

[17] Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.

[18] Stulti quoque despiciebant me : et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.

[19] Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me.

[20] Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.

[21] Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.

[22] Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini ?

[23] Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ? quis mihi det ut exarentur in libro,

[24] stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice ?

[25] Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum :

[26] et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum.

[27] Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius : reposita est hæc spes mea in sinu meo.

[28] Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum ?

[29] Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est : et scitote esse judicium.

Job, 19