logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Job, 17


add another edition

[1] Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulchrum.

[2] Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.

[3] Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.

[4] Cor eorum longe fecisti a disciplina : propterea non exaltabuntur.

[5] Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.

[6] Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.

[7] Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.

[8] Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.

[9] Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.

[10] Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.

[11] Dies mei transierunt : cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum.

[12] Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.

[13] Si sustinuero, infernus domus mea est : et in tenebris stravi lectulum meum.

[14] Putredini dixi : Pater meus es : mater mea, et soror mea, vermibus.

[15] Ubi est ergo nunc præstolatio mea ? et patientiam meam quis considerat ?

[16] In profundissimum infernum descendent omnia mea. Putasne saltem ibi erit requies mihi ?

Job, 17