Job, 16
[1] Respondens autem Job, dixit : •
[2] Audivi frequenter talia : consolatores onerosi omnes vos estis. •
[3] Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ? •
[4] Poteram et ego similia vestri loqui : atque utinam esset anima vestra pro anima mea ! •
[5] Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos. •
[6] Roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
[7] Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me. •
[8] Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. •
[9] Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. •
[10] Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis : hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
[11] Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam : saciati sunt pœnis meis. •
[12] Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
[13] Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum : tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. •
[14] Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos : non pepercit, et effudit in terra viscera mea. •
[15] Concidit me vulnere super vulnus : irruit in me quasi gigas.
[16] Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. •
[17] Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt. •
[18] Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces. •
[19] Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus : •
[20] ecce enim in cælo testis meus et conscius meus in excelsis. •
[21] Verbosi amivi mei : ad Deum stillat oculus meus : •
[22] atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo ! •
[23] Ecce enim breves anni transeunt : et semitam per quam non revertar ambulo. •