logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Job, 15


add another edition

[1] Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :

[2] Numquid sapiens respondebit quasi ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum ?

[3] Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.

[4] Quantum in te est evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.

[5] Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.

[6] Condemnabit te os tuum, et non ego, et labia tua respondebunt tibi.

[7] Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus ?

[8] numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia ?

[9] Quid nosti quod ignoremus ? quid intelligis quod nesciamus ?

[10] Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui.

[11] Numquid grande est ut consoletur te Deus ? sed verba tua prava hoc prohibent.

[12] Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?

[13] Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?

[14] Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere ?

[15] Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.

[16] Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem ?

[17] Ostendam tibi, audi me : quod vidi, narrabo tibi.

[18] Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos :

[19] quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.

[20] Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.

[21] Sonitus terroris semper in auribus illius : et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.

[22] Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.

[23] Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.

[24] Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium.

[25] Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.

[26] Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.

[27] Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet.

[28] Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.

[29] Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam.

[30] Non recedet de tenebris : ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.

[31] Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.

[32] Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent.

[33] Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum.

[34] Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.

[35] Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.

Job, 15