Job, 14
[1] Homo, natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. •
[2] Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. •
[3] Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium ? •
[4] Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? nonne tu qui solus es ? •
[5] Breves dies hominis sunt : numerus mensium ejus apud te est : constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt. •
[6] Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus. •
[7] Lignum habet spem : si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.
[8] Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, •
[9] ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est. •
[10] Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est ? •
[11] Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat : •
[12] sic homo, cum dormierit, non resurget, donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. •
[13] Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ? •
[14] Putasne, mortuus homo rursum vivat ? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. •
[15] Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram.
[16] Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis. •
[17] Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam. •
[18] Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo : •
[19] lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur : et hominem ergo similiter perdes. •
[20] Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret : immutabis faciem ejus, et emittes eum. •
[21] Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget. •
[22] Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit. •