logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Job, 13


add another edition

[1] Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.

[2] Secundum scientiam vestram et ego novi : nec inferior vestri sum.

[3] Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio,

[4] prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.

[5] Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes !

[6] Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.

[7] Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos ?

[8] Numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini ?

[9] aut placebit ei quem celare nihil potest ? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ?

[10] Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.

[11] Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.

[12] Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ.

[13] Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.

[14] Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis ?

[15] Etiam si occiderit me, in ipso sperabo : verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.

[16] Et ipse erit salvator meus : non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.

[17] Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris.

[18] Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.

[19] Quis est qui judicetur mecum ? veniat : quare tacens consumor ?

[20] Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar :

[21] manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.

[22] Voca me, et ego respondebo tibi : aut certe loquar, et tu responde mihi.

[23] Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea et delicta ostende mihi.

[24] Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum ?

[25] Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris :

[26] scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ.

[27] Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti,

[28] qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.

Job, 13