logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Job, 12


add another edition

[1] Respondens autem Job, dixit :

[2] Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia ?

[3] Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat ?

[4] Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum ; deridetur enim justi simplicitas.

[5] Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.

[6] Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.

[7] Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia cæli, et indicabunt tibi.

[8] Loquere terræ, et respondebit tibi ; et narrabunt pisces maris.

[9] Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?

[10] In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.

[11] Nonne auris verba dijudicat ? Et fauces comedentis, saporem ?

[12] In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.

[13] Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam.

[14] Si destruxerit, nemo est qui ædificet ; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.

[15] Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ; et si emiserit eas, subvertent terram.

[16] Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.

[17] Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.

[18] Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum.

[19] Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat ;

[20] commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.

[21] Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.

[22] Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.

[23] Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.

[24] Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium.

[25] Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.

Job, 12