logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Job, 11


add another edition

[1] Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :

[2] Numquid qui multa loquitur, non et audiet ? aut vir verbosus justificabitur ?

[3] Tibi soli tacebunt homines ? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ?

[4] Dixisti enim : Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.

[5] Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,

[6] ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua !

[7] Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?

[8] Excelsior cælo est, et quid facies ? profundior inferno, et unde cognosces ?

[9] Longior terra mensura ejus et latior mari.

[10] Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei ?

[11] Ipse enim novit hominum vanitatem ; et videns iniquitatem, nonne considerat ?

[12] Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.

[13] Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.

[14] Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,

[15] tunc levare poteris faciem tuam absque macula ; et eris stabilis, et non timebis.

[16] Miseriæ quoque oblivisceris et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.

[17] Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.

[18] Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies.

[19] Requiesces, et non erit qui te exterreat ; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.

[20] Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animæ.

Job, 11