logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Job, 10


add another edition

[1] Tædet animam meam vitæ meæ ; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animæ meæ.

[2] Dicam Deo : Noli me condemnare ; indica mihi cur me ita judices.

[3] Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves ?

[4] Numquid oculi carnei tibi sunt ? aut sicut videt homo, et tu videbis ?

[5] Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,

[6] ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,

[7] et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?

[8] Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu ; et sic repente præcipitas me ?

[9] Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.

[10] Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ?

[11] Pelle et carnibus vestisti me ; ossibus et nervis compegisti me.

[12] Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.

[13] Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.

[14] Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?

[15] Et si impius fuero, væ mihi est ; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.

[16] Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.

[17] Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me.

[18] Quare de vulva eduxisti me ? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret !

[19] Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.

[20] Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum ;

[21] antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine :

[22] terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo : sed sempiternus horror inhabitat.

Job, 10