logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Ioannem, 8


add another edition

[1] Jesus autem perrexit in montem Oliveti :

[2] et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.

[3] Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam : et statuerunt eam in medio,

[4] et dixerunt ei : Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.

[5] In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis ?

[6] Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.

[7] Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.

[8] Et iterum se inclinans, scribebat in terra.

[9] Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus : et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.

[10] Erigens autem se Jesus, dixit ei : Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? nemo te condemnavit ?

[11] Quæ dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo : vade, et jam amplius noli peccare.

[12] Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.

[13] Dixerunt ergo ei pharisæi : Tu de teipso testimonium perhibes ; testimonium tuum non est verum.

[14] Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum : quia scio unde veni et quo vado ; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.

[15] Vos secundum carnem judicatis : ego non judico quemquam ;

[16] et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum : sed ego et qui misit me, Pater.

[17] Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.

[18] Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.

[19] Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus ? Respondit Jesus : Neque me scitis, neque Patrem meum : si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.

[20] Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo : et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.

[21] Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.

[22] Dicebant ergo Judæi : Numquid interficiet semetipsum, quia dixit : Quo ego vado, vos non potestis venire ?

[23] Et dicebat eis : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.

[24] Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.

[25] Dicebant ergo ei : Tu quis es ? Dixit eis Jesus : Principium, qui et loquor vobis.

[26] Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, verax est ; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.

[27] Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum.

[28] Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveris Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor :

[29] et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.

[30] Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.

[31] Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,

[32] et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.

[33] Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis ?

[34] Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.

[35] Servus autem non manet in domo in æternum : filius autem manet in æternum.

[36] Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.

[37] Scio quia filii Abrahæ estis : sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.

[38] Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis.

[39] Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.

[40] Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit.

[41] Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus Deum.

[42] Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me ; ego enim ex Deo processi, et veni : neque enim a meipso veni, sed ille me misit.

[43] Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum.

[44] Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit : quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.

[45] Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.

[46] Quis ex vobis arguet me de peccato ? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ?

[47] Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.

[48] Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes ?

[49] Respondit Jesus : Ego dæmonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.

[50] Ego autem non quæro gloriam meam : est qui quærat, et judicet.

[51] Amen, amen dico vobis : si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.

[52] Dixerunt ergo Judæi : Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ ; et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.

[53] Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est ? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis ?

[54] Respondit Jesus : Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est : est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,

[55] et non cognovistis eum : ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.

[56] Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est.

[57] Dixerunt ergo Judæi ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti ?

[58] Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.

[59] Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.

Ioannem, 8