logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Ioannem, 5


add another edition

[1] Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.

[2] Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.

[3] In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum.

[4] Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.

[5] Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.

[6] Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ?

[7] Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit.

[8] Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula.

[9] Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.

[10] Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.

[11] Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum et ambula.

[12] Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum et ambula ?

[13] Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.

[14] Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.

[15] Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.

[16] Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.

[17] Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

[18] Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis :

[19] Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.

[20] Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.

[21] Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.

[22] Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,

[23] ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.

[24] Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.

[25] Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.

[26] Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :

[27] et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.

[28] Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei :

[29] et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.

[30] Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

[31] Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.

[32] Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.

[33] Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.

[34] Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis.

[35] Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.

[36] Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :

[37] et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis :

[38] et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis.

[39] Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me :

[40] et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.

[41] Claritatem ab hominibus non accipio.

[42] Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.

[43] Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.

[44] Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis ?

[45] Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.

[46] Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit.

[47] Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ?

Ioannem, 5