logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Ioannem, 4


add another edition

[1] Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes

[2] (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),

[3] reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam.

[4] Oportebat autem eum transire per Samariam.

[5] Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo.

[6] Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.

[7] Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere.

[8] (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)

[9] Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Judæi Samaritanis.

[10] Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.

[11] Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam ?

[12] Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ?

[13] Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum :

[14] sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.

[15] Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.

[16] Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc.

[17] Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ;

[18] quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti.

[19] Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu.

[20] Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.

[21] Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.

[22] Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.

[23] Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.

[24] Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.

[25] Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.

[26] Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor te.

[27] Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris ? aut, Quid loqueris cum ea ?

[28] Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus :

[29] Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ?

[30] Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.

[31] Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca.

[32] Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.

[33] Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ?

[34] Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.

[35] Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.

[36] Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.

[37] In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.

[38] Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.

[39] Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.

[40] Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.

[41] Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.

[42] Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.

[43] Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.

[44] Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.

[45] Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum.

[46] Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.

[47] Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori.

[48] Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.

[49] Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus.

[50] Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.

[51] Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret.

[52] Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris.

[53] Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota.

[54] Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.

Ioannem, 4