secundum Ioannem, 3
[1] Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. •
[2] Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. •
[3] Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. •
[4] Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci ?
[5] Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. •
[6] Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
[7] Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo .
[8] Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu. •
[9] Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ?
[10] Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ? •
[11] amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. •
[12] Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ?
[13] Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. •
[14] Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis : •
[15] ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
[16] Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. •
[17] Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. •
[18] Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. •
[19] Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera. •
[20] Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus :
[21] qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. •
[22] Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. •
[23] Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim : quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur. •
[24] Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. •
[25] Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione. •
[26] Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. •
[27] Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.
[28] Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum. •
[29] Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. •
[30] Illum oportet crescere, me autem minui. •
[31] Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est. •
[32] Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit. •
[33] Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est. •
[34] Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum. •
[35] Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. •
[36] Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. •