logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Ioannem, 21


add another edition

[1] Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic :

[2] erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo.

[3] Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei : Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim : et illa nocte nihil prendiderunt.

[4] Mane autem facto stetit Jesus in littore : non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.

[5] Dixit ergo eis Jesus : Pueri, numquid pulmentarium habetis ? Responderunt ei : Non.

[6] Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo : et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium.

[7] Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.

[8] Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium.

[9] Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.

[10] Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.

[11] Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.

[12] Dicit eis Jesus : Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum : Tu quis es ? scientes, quia Dominus est.

[13] Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.

[14] Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.

[15] Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus : Simon Joannis, diligis me plus his ? Dicit ei : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.

[16] Dicit ei iterum : Simon Joannis, diligis me ? Ait illi : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.

[17] Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me ? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio : Amas me ? et dixit ei : Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei : Pasce oves meas.

[18] Amen, amen dico tibi : cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.

[19] Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me.

[20] Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit : Domine, quis est qui tradet te ?

[21] Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu : Domine, hic autem quid ?

[22] Dicit ei Jesus : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ? tu me sequere.

[23] Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus : Non moritur, sed : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ?

[24] Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc : et scimus quia verum est testimonium ejus.

[25] Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus : quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.

Ioannem, 21