secundum Ioannem, 16
[1] Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini. •
[2] Absque synagogis facient vos : sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo.
[3] Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
[4] Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. •
[5] Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me ; et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis ? •
[6] sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. •
[7] Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos. •
[8] Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. •
[9] De peccato quidem, quia non crediderunt in me.
[10] De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. •
[11] De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. •
[12] Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
[13] Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. •
[14] Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
[15] Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. •
[16] Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem. •
[17] Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem ?
[18] Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum ? nescimus quid loquitur.
[19] Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc quæritis inter vos quia dixi : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me.
[20] Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. •
[21] Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
[22] Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. •
[23] Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis : si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. •
[24] Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. •
[25] Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis : •
[26] in illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis : •
[27] ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. •
[28] Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
[29] Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis : •
[30] nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi.
[31] Respondit eis Jesus : Modo creditis ?
[32] ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis : et non sum solus, quia Pater mecum est. •
[33] Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum. •