secundum Ioannem, 15
[1] Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. •
[2] Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. •
[3] Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. •
[4] Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
[5] Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
[6] Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
[7] Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. •
[8] In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. •
[9] Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
[10] Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione. •
[11] Hæc locutus sum vobis : ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
[12] Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. •
[13] Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.
[14] Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis. •
[15] Jam non dicam vos servos : quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos : quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
[16] Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. •
[17] Hæc mando vobis : ut diligatis invicem. •
[18] Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. •
[19] Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
[20] Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis : non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. •
[21] Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum : quia nesciunt eum qui misit me.
[22] Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo. •
[23] Qui me odit, et Patrem meum odit.
[24] Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. •
[25] Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis. •
[26] Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ; •
[27] et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. •