secundum Ioannem, 14
[1] Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. •
[2] In domo Patris mei mansiones multæ sunt ; si quominus dixissem vobis : quia vado parare vobis locum. •
[3] Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut ubi sum ego, et vos sitis. •
[4] Et quo ego vado scitis, et viam scitis. •
[5] Dicit ei Thomas : Domine, nescimus quo vadis : et quomodo possumus viam scire ? •
[6] Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. •
[7] Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis : et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. •
[8] Dicit ei Philippus : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
[9] Dicit ei Jesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ? •
[10] Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera. •
[11] Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ?
[12] alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet : quia ego ad Patrem vado. •
[13] Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam : ut glorificetur Pater in Filio. •
[14] Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.
[15] Si diligitis me, mandata mea servate : •
[16] et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, •
[17] Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum : vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
[18] Non relinquam vos orphanos : veniam ad vos. •
[19] Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me : quia ego vivo, et vos vivetis. •
[20] In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. •
[21] Qui habet mandata mea, et servat ea : ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo : et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. •
[22] Dicit ei Judas, non ille Iscariotes : Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis tepisum, et non mundo ? •
[23] Respondit Jesus, et dixit ei : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus ; •
[24] qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus : sed ejus qui misit me, Patris.
[25] Hæc locutus sum vobis apud vos manens. •
[26] Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. •
[27] Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. •
[28] Audistis quia ego dixi vobis : Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem : quia Pater major me est. •
[29] Et nunc dixi vobis priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis.
[30] Jam non multa loquar vobiscum : venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. •
[31] Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. •