logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Ioannem, 13


add another edition

[1] Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.

[2] Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ :

[3] sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit :

[4] surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se.

[5] Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus.

[6] Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ?

[7] Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea.

[8] Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum.

[9] Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.

[10] Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.

[11] Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes.

[12] Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua : cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ?

[13] Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim.

[14] Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterutrum lavare pedes.

[15] Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

[16] Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum.

[17] Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.

[18] Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.

[19] Amodo dico vobis, priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis, quia ego sum.

[20] Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.

[21] Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.

[22] Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.

[23] Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.

[24] Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ?

[25] Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ?

[26] Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.

[27] Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius.

[28] Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.

[29] Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret.

[30] Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.

[31] Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.

[32] Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum.

[33] Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire : et vobis dico modo.

[34] Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.

[35] In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.

[36] Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : Quo ego vado non potes me modo sequi : sequeris autem postea.

[37] Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam.

[38] Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones ? amen, amen dico tibi : non cantabit gallus, donec ter me neges.

Ioannem, 13