secundum Ioannem, 12
[1] Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. •
[2] Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
[3] Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti. •
[4] Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :
[5] Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ? •
[6] Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat. •
[7] Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud. •
[8] Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis. •
[9] Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
[10] Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent : •
[11] quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.
[12] In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, •
[13] acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. •
[14] Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est : •
[15] Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.
[16] Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.
[17] Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
[18] Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.
[19] Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit. •
[20] Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. •
[21] Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre. •
[22] Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.
[23] Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
[24] Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, •
[25] ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. •
[26] Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. •
[27] Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc : •
[28] Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo : Et clarificavi, et iterum clarificabo. •
[29] Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.
[30] Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. •
[31] Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. •
[32] Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. •
[33] (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
[34] Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ? •
[35] Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulant in tenebris, nescit quo vadat. •
[36] Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
[37] Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ;
[38] ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ? •
[39] Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias : •
[40] Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. •
[41] Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
[42] Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
[43] Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. •
[44] Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.
[45] Et qui videt me, videt eum qui misit me. •
[46] Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.
[47] Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. •
[48] Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. •
[49] Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
[50] Et scio quia mandatum ejus vita æterna est : quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. •