secundum Ioannem, 11
[1] Erat autem quidem languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus. •
[2] (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.) •
[3] Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur. •
[4] Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. •
[5] Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
[6] Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;
[7] deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum.
[8] Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc ?
[9] Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt : •
[10] si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
[11] Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum. •
[12] Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit. •
[13] Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
[14] Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :
[15] et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum. •
[16] Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo. •
[17] Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.
[18] (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.) •
[19] Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
[20] Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.
[21] Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus : •
[22] sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
[23] Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus. •
[24] Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. •
[25] Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet : •
[26] et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc ?
[27] Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. •
[28] Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te.
[29] Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum ;
[30] nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
[31] Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. •
[32] Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
[33] Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, •
[34] et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide. •
[35] Et lacrimatus est Jesus. •
[36] Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum.
[37] Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur ? •
[38] Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. •
[39] Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim. •
[40] Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?
[41] Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. •
[42] Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti.
[43] Hæc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras. •
[44] Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire. •
[45] Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.
[46] Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.
[47] Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant : Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit ? •
[48] Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. •
[49] Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam, •
[50] nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. •
[51] Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente, •
[52] et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. •
[53] Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
[54] Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. •
[55] Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. •
[56] Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ? •
[57] Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.