logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Ioannem, 1


add another edition

[1] In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

[2] Hoc erat in principio apud Deum.

[3] Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est.

[4] In ipso vita erat, et vita erat lux hominum :

[5] et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.

[6] Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.

[7] Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.

[8] Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

[9] Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

[10] In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.

[11] In propria venit, et sui eum non receperunt.

[12] Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus :

[13] qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

[14] Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis.

[15] Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens : Hic erat quem dixi : Qui post me venturus est, ante me factus est : quia prior me erat.

[16] Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :

[17] quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

[18] Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.

[19] Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ?

[20] Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus.

[21] Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non.

[22] Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ?

[23] Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.

[24] Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.

[25] Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?

[26] Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.

[27] Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.

[28] Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.

[29] Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.

[30] Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat :

[31] et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.

[32] Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.

[33] Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.

[34] Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.

[35] Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.

[36] Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei.

[37] Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.

[38] Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?

[39] Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.

[40] Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.

[41] Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).

[42] Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.

[43] In crastinam voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.

[44] Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.

[45] Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.

[46] Et dixit ei Nathanaël : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni et vide.

[47] Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.

[48] Dicit ei Nathanaël : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.

[49] Respondit ei Nathanaël, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.

[50] Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis.

[51] Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.

Ioannem, 1