Joel, 1
[1] Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel. •
[2] Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ? •
[3] Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ. •
[4] Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. •
[5] Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro. •
[6] Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis. •
[7] Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus. •
[8] Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ. •
[9] Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini. •
[10] Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum. •
[11] Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
[12] Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum. •
[13] Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio. •
[14] Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum : •
[15] A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet. •
[16] Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ? •
[17] Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum. •
[18] Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt.
[19] Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. •
[20] Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti. •