logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Jeremiæ, 6


add another edition

[1] Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem : et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna.

[2] Speciosæ et delicatæ assimilavi filiam Sion.

[3] Ad eam venient pastores et greges eorum, fixerunt in ea tentoria in circuitu, pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.

[4] Sanctificate super eam bellum : consurgite, et ascendamus in meridie : væ nobis, quia declinavit dies, quia longiores factæ sunt umbræ vesperi !

[5] Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus ejus.

[6] Quia hæc dicit Dominus exercituum : Cædite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem. Hæc est civitas visitationis, omnis calumnia in medio ejus.

[7] Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidum fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga.

[8] Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te ; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem.

[9] Hæc dicit Dominus exercituum : Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.

[10] Cui loquar, et quem contestabor ut audiat ? Ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt : ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.

[11] Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul : vir enim cum muliere capietur, senex cum pleno dierum.

[12] Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus :

[13] a minore quippe usque ad majorem, omnes avaritiæ student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.

[14] Et curabunt contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes : Pax, pax ! et non erat pax.

[15] Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes : in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.

[16] Hæc dicit Dominus : State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea : et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt : Non ambulabimus.

[17] Et constitui super vos speculatores : audite vocem tubæ. Et dixerunt : Non audiemus.

[18] Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis.

[19] Audi, terra : ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus, quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt.

[20] Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua ? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimæ vestræ non placuerunt mihi.

[21] Propterea hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo in populum istum ruinas : et ruent in eis patres et filii simul, vicinus et proximus peribunt.

[22] Hæc dicit Dominus : Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ.

[23] Sagittam et scutum arripiet : crudelis est et non miserebitur : vox ejus quasi mare sonabit : et super equos ascendent, præparati quasi vir ad prælium adversum te, filia Sion.

[24] Audivimus famam ejus, dissolutæ sunt manus nostræ : tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem.

[25] Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.

[26] Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere : luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.

[27] Probatorem dedi te in populo meo robustum : et scies, et probabis viam eorum.

[28] Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, æs et ferrum : universi corrupta sunt.

[29] Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum : frustra conflavit conflator, malitiæ enim eorum non sunt consumptæ.

[30] Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.

Jeremiæ, 6