logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Jeremiæ, 48


add another edition

[1] Ad Moab hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.

[2] Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon : cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.

[3] Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.

[4] Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus.

[5] Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt.

[6] Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricæ in deserto :

[7] pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris : et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.

[8] Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur : et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus :

[9] Date florem Moab, quia florens egredietur : et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.

[10] Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.

[11] Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis : nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit : idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.

[12] Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum : et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident.

[13] Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam.

[14] Quomodo dicitis : Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum ?

[15] Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen ejus.

[16] Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.

[17] Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus : et universi qui scitis nomen ejus, dicite : Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus ?

[18] Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas.

[19] In via sta, et prospice, habitatio Aroër : interroga fugientem, et ei qui evasit dic : Quid accidit ?

[20] Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate : annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab,

[21] et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath,

[22] et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,

[23] et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,

[24] et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt.

[25] Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus.

[26] Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est : et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.

[27] Fuit enim in derisum tibi Israël, quasi inter fures reperisses eum : propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.

[28] Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab : et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.

[29] Audivimus superbiam Moab, superbus est valde : sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.

[30] Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.

[31] Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes :

[32] de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare, usque ad mare Jazer pervenerunt : super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit.

[33] Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab : et vinum de torcularibus sustuli, nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.

[34] De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante : aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.

[35] Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.

[36] Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum : quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.

[37] Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit : in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium :

[38] super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus : quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.

[39] Quomodo victa est, et ululaverunt ? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.

[40] Hæc dicit Dominus : Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.

[41] Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt : et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,

[42] et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.

[43] Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.

[44] Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo : adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.

[45] In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon : et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.

[46] Væ tibi, Moab : periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem.

[47] Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.

Jeremiæ, 48