logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Jeremiæ, 22


add another edition

[1] Hæc dicit Dominus : Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc,

[2] et dices : Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super solium David : tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas istas.

[3] Hæc dicit Dominus : Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris : et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.

[4] Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus, reges sedentes de genere David super thronum ejus, et ascendentes currus et equos, ipsi, et servi, et populus eorum.

[5] Quod si non audieritis verba hæc : in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus hæc.

[6] Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda : Galaad, tu mihi caput Libani, si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles !

[7] Et sanctificabo super te, interficientem virum, et arma ejus : et succident electas cedros tuas, et præcipitabunt in ignem.

[8] Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo : Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi ?

[9] Et respondebunt : Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adoraverint deos alienos et servierint eis.

[10] Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu : plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suæ.

[11] Quia hæc dicit Dominus ad Sellum, filium Josiæ, regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto : Non revertetur huc amplius,

[12] sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius.

[13] Væ qui ædificat domum suam in injustitia, et cœnacula sua non in judicio : amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei :

[14] qui dicit : Ædificabo mihi domum latam, et cœnacula spatiosa : qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide.

[15] Numquid regnabis quoniam confers te cedro ? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei ?

[16] Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum : numquid non ideo quia cognovit me ? dicit Dominus.

[17] Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis.

[18] Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim, filium Josiæ, regem Juda : Non plangent eum : Væ, frater ! et væ soror ! Non concrepabunt ei : Væ domine ! et væ inclyte !

[19] Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.

[20] Ascende Libanum, et clama : et in Basan da vocem tuam, et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui.

[21] Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti : Non audiam : hæc est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam.

[22] Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt : et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua.

[23] Quæ sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis ?

[24] Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias, filius Joakim, regis Juda, annulus in manu dextera mea, inde evellam eum,

[25] et dabo te in manu quærentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu Chaldæorum :

[26] et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini.

[27] Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc, non revertentur.

[28] Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias ? numquid vas absque omni voluptate ? Quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt ?

[29] Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.

[30] Hæc dicit Dominus : Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur : nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda.

Jeremiæ, 22