Jeremiæ, 14
[1] Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis. •
[2] Luxit Judæa et portæ ejus corruerunt, et obscuratæ sunt in terra, et clamor Jerusalem ascendit.
[3] Majores miserunt minores suos ad aquam : venerunt ad hauriendum ; non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua. •
[4] Propter terræ vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolæ : operuerunt capita sua.
[5] Nam et cerva in agro peperit, et reliquit, quia non erat herba. •
[6] Et onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones, defecerunt oculi eorum, quia non erat herba. •
[7] Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum : quoniam multæ sunt aversiones nostræ, tibi peccavimus. •
[8] Exspectatio Israël, salvator ejus in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ? •
[9] Quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare ? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos : ne derelinquas nos. •
[10] Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit : nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum. •
[11] Et dixit Dominus ad me : Noli orare pro populo isto in bonum. •
[12] Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum : et si obtulerint holocautomata et victimas, non suscipiam ea, quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.
[13] Et dixi : A, a, a, Domine Deus : prophetæ dicunt eis : Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis : sed pacem veram dabit vobis in loco isto. •
[14] Et dicit Dominus ad me : Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo : non misi eos, et non præcepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant vobis. •
[15] Idcirco hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes : Gladius et fames non erit in terra hac : In gladio et fame consumentur prophetæ illi.
[16] Et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Jerusalem præ fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos : ipsi et uxores eorum, filii et filiæ eorum : et effundam super eos malum suum. •
[17] Et dices ad eos verbum istud : Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. •
[18] Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio : et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant. •
[19] Numquid projiciens abjecisti Judam ? aut Sion abominata est anima tua ? Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas ? Exspectavimus pacem, et non est bonum : et tempus curationis, et ecce turbatio. •
[20] Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi.
[21] Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ : recordare, ne irritum facias fœdus tuum nobiscum. •
[22] Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant, aut cæli possunt dare imbres ? Nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus ? tu enim fecisti omnia hæc. •