Jeremiæ, 10
[1] Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël. •
[2] Hæc dicit Dominus : Juxta vias gentium nolite discere, et a signis cæli nolite metuere quæ timent gentes, •
[3] quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia : •
[4] argento et auro decoravit illud : clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur : •
[5] in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur : portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene. •
[6] Non est similis tui, Domine : magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. •
[7] Quis non timebit te, o rex gentium ? Tuum est enim decus : inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui. •
[8] Pariter insipientes et fatui probabuntur : doctrina vanitatis eorum lignum est. •
[9] Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz : opus artificis et manus ærarii, hyacinthus et purpura indumentum eorum ; opus artificum universa hæc. •
[10] Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus. •
[11] Sic ergo dicetis eis : Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt ! •
[12] Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos : •
[13] ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ : fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis. •
[14] Stultus factus est omnis homo a scientia : confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. •
[15] Vana sunt, et opus risu dignum : in tempore visitationis suæ peribunt. •
[16] Non est his similis pars Jacob : qui enim formavit omnia ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus : Dominus exercituum nomen illi. •
[17] Congrega de terra confusionem tuam, quæ habitas in obsidione : •
[18] quia hæc dicit Dominus : Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur. •
[19] Væ mihi super contritione mea, pessima plaga mea : ego autem dixi : Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.
[20] Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt : filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas. •
[21] Quia stulte egerunt pastores, et Dominus non quæsierunt : propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est.
[22] Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum. •
[23] Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. •
[24] Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. •
[25] Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt, quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt. •