Jeremiæ, 1
[1] Verba Jeremiæ, filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. •
[2] Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ, filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus. •
[3] Et factum est in diebus Joakim, filii Josiæ, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciæ, filii Josiæ, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto. •
[4] Et factum est verbum Domini ad me, dicens : •
[5] Priusquam te formarem in utero, novi te : et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. •
[6] Et dixi : A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. •
[7] Et dixit Dominus ad me : Noli dicere : Puer sum ; quoniam ad omnia quæ mittam te ibis, et universa quæcumque mandavero tibi loqueris.
[8] Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus. •
[9] Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me : Ecce dedi verba mea in ore tuo : •
[10] ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes. •
[11] Et factum est verbum Domini ad me, dicens : Quid tu vides, Jeremia ? Et dixi : Virgam vigilantem ego video. •
[12] Et dixit Dominus ad me : Bene vidisti : quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud.
[13] Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens : Quid tu vides ? Et dixi : Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis. •
[14] Et dixit Dominus ad me : Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ : •
[15] quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus : et venient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda : •
[16] et loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum.
[17] Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum. •
[18] Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum æreum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terræ. •
[19] Et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te. •