logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Judith, 2


add another edition

[1] Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se.

[2] Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces, et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui :

[3] dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio.

[4] Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiæ suæ,

[5] et dixit ei : Egredere adversus omne regnum occidentis, et contra eos præcipue, qui contempserunt imperium eum.

[6] Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi.

[7] Tunc Holofernes vocavit duces, et magistratus virtutis Assyriorum, et dinumeravit viros in expeditionem, sicut præcepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia.

[8] Omnemque expeditionem suam fecit præire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quæ exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus.

[9] Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit.

[10] Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.

[11] Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis, qui cooperuerunt faciem terræ, sicut locustæ.

[12] Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciæ, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem.

[13] Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, prædavitque omnes filios Tharsis, et filios Ismaël, qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terræ Cellon.

[14] Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam : et fregit omnes civitates excelsas, quæ erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare :

[15] et occupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth, qui sunt ad austrum.

[16] Abduxitque omnes filios Madian, et prædavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii.

[17] Et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi :

[18] et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram.

Judith, 2