logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Isaiæ, 63


add another edition

[1] Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ. Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.

[2] Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ?

[3] Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum ; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea ; et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.

[4] Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meæ venit.

[5] Circumspexi, et non erat auxiliator ; quæsivi, et non fuit qui adjuvaret ; et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.

[6] Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.

[7] Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.

[8] Et dixit : Verumtamen populus meus est, filii non negantes ; et factus est eis salvator.

[9] In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos : in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi.

[10] Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus ; et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.

[11] Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui ;

[12] qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suæ ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum ;

[13] qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem ?

[14] Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ.

[15] Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum ? Super me continuerunt se.

[16] Tu enim pater noster ; et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos ; tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum.

[17] Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis ; indurasti cor nostrum ne timeremus te ? Convertere propter servos tuos, tribus hæreditatis tuæ.

[18] Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum, hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.

[19] Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.

Isaiæ, 63