logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Isaiæ, 62


add another edition

[1] Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.

[2] Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum ; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.

[3] Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.

[4] Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata ; sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te ; et terra tua inhabitabitur.

[5] Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui ; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.

[6] Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,

[7] et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra.

[8] Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ : Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis ; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti.

[9] Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum ; et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.

[10] Transite, transite per portas, præparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos.

[11] Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ : Dicite filiæ Sion : Ecce Salvator tuus venit ; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo.

[12] Et vocabunt eos Populus sanctus, redempti a Domino ; tu autem vocaberis : Quæsita civitas, et non derelicta.

Isaiæ, 62