logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Isaiæ, 60


add another edition

[1] Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.

[2] Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos ; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur.

[3] Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.

[4] Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi ; filii tui de longe venient et filiæ tuæ de latere surgent.

[5] Tunc videbis, et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi.

[6] Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha ; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.

[7] Omne pecus Cedar congregabitur tibi ; arietes Nabaioth ministrabunt tibi : offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo.

[8] Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas ?

[9] Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe ; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te.

[10] Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi ; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui.

[11] Et aperientur portæ tuæ jugiter ; die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur.

[12] Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur.

[13] Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meæ ; et locum pedum meorum glorificabo.

[14] Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi, et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël.

[15] Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret, ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem ;

[16] et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis ; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob.

[17] Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum, et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam.

[18] Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis ; et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.

[19] Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te ; sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.

[20] Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.

[21] Populus autem tuus omnes justi ; in perpetuum hæreditabunt terram, germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum.

[22] Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus, in tempore ejus subito faciam istud.

Isaiæ, 60