Isaiæ, 58
[1] Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. •
[2] Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ, appropinquare Deo volunt. •
[3] Quare jejunavimus, et non aspexisti ; humiliavimus animas nostras, et nescisti ? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. •
[4] Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. •
[5] Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam ? Numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere ? Numquid istud vocabis jejunium, et diem acceptabilem Domino ? •
[6] Nonne hoc est magis jejunium quod elegi ? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne opus dirumpe ; •
[7] frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam ; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. •
[8] Tunc erumpet quasi mane lumen tuum ; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. •
[9] Tunc invocabis, et Dominus exaudiet ; clamabis, et dicet : Ecce adsum. Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest ; •
[10] cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies. •
[11] Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit ; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ. •
[12] Et ædificabuntur in te deserta sæculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis ; et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem. •
[13] Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo ; et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem : •
[14] tunc delectaberis super Domino ; et sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob, patris tui ; os enim Domini locutum est. •