logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Isaiæ, 57


add another edition

[1] Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo ; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat, a facie enim malitiæ collectus est justus.

[2] Veniat pax, requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.

[3] Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariæ.

[4] Super quem lusistis ? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam ? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,

[5] qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum ; immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras ?

[6] In partibus torrentis pars tua, hæc est sors tua ; et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor ?

[7] Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias.

[8] Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum ; et pepigisti cum eis fœdus ; dilexisti stratum eorum manu aperta.

[9] Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos.

[10] In multitudine viæ tuæ laborasti ; non dixisti : Quiescam. Vitam manus tuæ invenisti ; propterea non rogasti.

[11] Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo ? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.

[12] Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.

[13] Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum.

[14] Et dicam : Viam facite, præbete iter ; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei.

[15] Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus, in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu : ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.

[16] Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.

[17] Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ; et abiit vagus in via cordis sui.

[18] Vias ejus vidi, et sanavi eum ; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus.

[19] Creavi fructum labiorum pacem ; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum.

[20] Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.

[21] Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.

Isaiæ, 57