Isaiæ, 55
[1] Omnes sitientes, venite ad aquas ; et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite : venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. •
[2] Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate ? Audite, audientes me ; et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. •
[3] Inclinate aurem vestram, et venite ad me ; audite, et vivet anima vestra ; et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. •
[4] Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus. •
[5] Ecce gentem quam nesciebas vocabis ; et gentes, quæ te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificavit te. •
[6] Quærite Dominum dum inveniri potest ; invocate eum dum prope est. •
[7] Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. •
[8] Non enim cogitationes meæ, cogitationes vestræ ; neque viæ vestræ, viæ meæ, dicit Dominus. •
[9] Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
[10] Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti :
[11] sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud. •
[12] Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini ; montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu. •
[13] Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus ; et erit Dominus nominatus in signum æternum quod non auferetur. •