Isaiæ, 54
[1] Lauda, sterilis, quæ non paris ; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas : quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus. •
[2] Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas ; longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. •
[3] Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis, et semen tuum gentes hæreditabit, et civitates desertas inhabitabit. •
[4] Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces ; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius. •
[5] Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël, Deus omnis terræ vocabitur. •
[6] Quia et mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus. •
[7] Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.
[8] In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te ; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus.
[9] Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram ; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te. •
[10] Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent ; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. •
[11] Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris ; •
[12] et ponam jaspidem propugnacula tua ; et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles ; •
[13] universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis. •
[14] Et in justitia fundaberis : recede procul a calumnia, quia non timebis ; et a pavore, quia non appropinquabit tibi. •
[15] Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi. •
[16] Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum ; et ego creavi interfectorem ad disperdendum. •
[17] Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur ; et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini ; et justitia eorum apud me, dicit Dominus. •