logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Isaiæ, 49


add another edition

[1] Audite, insulæ ; et attendite, populi de longe ; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.

[2] Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me ; et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me.

[3] Et dixit mihi : Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor.

[4] Et ego dixi : In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi, ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.

[5] Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur ; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.

[6] Et dixit : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas ; ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.

[7] Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum : Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.

[8] Hæc dicit Dominus : In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui ; et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hæreditates dissipatas ;

[9] ut diceres his qui vincti sunt : Exite ; et his qui in tenebris : Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum.

[10] Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.

[11] Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur.

[12] Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.

[13] Laudate, cæli, et exsulta, terra ; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.

[14] Et dixit Sion : Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.

[15] Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.

[16] Ecce in manibus meis descripsi te ; muri tui coram oculis meis semper.

[17] Venerunt structores tui ; destruentes te et dissipantes a te exibunt.

[18] Leva in circuitu oculos tuos, et vide ; omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ;

[19] quia deserta tua, et solitudines tuæ, et terra ruinæ tuæ, nunc angusta erunt præ habitatoribus ; et longe fugabuntur qui absorbebant te.

[20] Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ : Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem.

[21] Et dices in corde tuo : Quis genuit mihi istos ? Ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva ; et istos quis enutrivit ? Ego destituta et sola ; et isti ubi erant ?

[22] Hæc dicit Dominus Deus : Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum ; et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.

[23] Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum.

[24] Numquid tolletur a forti præda ? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ?

[25] Quia hæc dicit Dominus : Equidem, et captivitas a forti tolletur ; et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo.

[26] Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob.

Isaiæ, 49