logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Isaiæ, 48


add another edition

[1] Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis, qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia.

[2] De civitate enim sancta vocati sunt ; et super Deum Israël constabiliti sunt ; Dominus exercituum nomen ejus.

[3] Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea ; repente operatus sum, et venerunt.

[4] Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.

[5] Prædixi tibi ex tunc ; antequam venirent indicavi tibi, ne forte diceres : Idola mea fecerunt hæc ; et sculptilia mea, et conflatilia mandaverunt ista.

[6] Quæ audisti, vide omnia ; vos autem, num annuntiastis ? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis.

[7] Nunc creata sunt et non ex tunc ; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea.

[8] Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua ; scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.

[9] Propter nomen meum longe faciam furorem meum ; et laude mea infrenabo te, ne intereas.

[10] Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ; elegi te in camino paupertatis.

[11] Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer ; et gloriam meam alteri non dabo.

[12] Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco ; ego ipse, ego primus, et ego novissimus.

[13] Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos ; ego vocabo eos, et stabunt simul.

[14] Congregamini, omnes vos, et audite : Quis de eis annuntiavit hæc ? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis.

[15] Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ; adduxi eum, et directa est via ejus.

[16] Accedite ad me et audite hoc : non a principio in abscondito locutus sum, ex tempore antequam fieret, ibi eram ; et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus.

[17] Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.

[18] Utinam attendisses mandata mea : facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris ;

[19] et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus ; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea.

[20] Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate ; auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite : Redemit Dominus servum suum Jacob.

[21] Non sitierunt in deserto, cum educeret eos ; aquam de petra produxit eis ; et scidit petram, et fluxerunt aquæ.

[22] Non est pax impiis, dicit Dominus.

Isaiæ, 48