logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Isaiæ, 40


add another edition

[1] Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.

[2] Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius, suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.

[3] Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.

[4] Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur ; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas ;

[5] et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.

[6] Vox dicentis : Clama. Et dixi : Quid clamabo ? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.

[7] Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus ;

[8] exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in æternum.

[9] Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion ; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem ; exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda : Ecce Deus vester :

[10] ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur, ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.

[11] Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit ; fœtas ipse portabit.

[12] Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit ? Quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera ?

[13] Quis adjuvit spiritum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi ?

[14] Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi ?

[15] Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ; ecce insulæ quasi pulvis exiguus.

[16] Et Libanus non sufficiet ad succendendum ; et animalia ejus non sufficient ad holocaustum.

[17] Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.

[18] Cui ergo similem fecisti Deum ? aut quam imaginem ponetis ei ?

[19] Numquid sculptile conflavit faber ? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius ?

[20] Forte lignum et imputribile elegit ; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.

[21] Numquid non scitis ? numquid non audistis ? numquid non annuntiatum est vobis ab initio ? numquid non intellexistis fundamenta terræ ?

[22] Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;

[23] qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit.

[24] Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum ; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.

[25] Et cui assimilastis me, et adæquastis, dicit Sanctus ?

[26] Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc ; qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat ; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit.

[27] Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël : Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit ?

[28] Numquid nescis, aut non audisti ? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ ; non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus.

[29] Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat.

[30] Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent ;

[31] qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.

Isaiæ, 40