Isaiæ, 38
[1] In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem ; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei : Hæc dicit Dominus : Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. •
[2] Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,
[3] et dixit : Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.
[4] Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens :
[5] Vade, et dic Ezechiæ : Hæc dicit Dominus Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas ; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos,
[6] et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam.
[7] Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est :
[8] ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat. •
[9] Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua. •
[10] Ego dixi in dimidio dierum meorum : Vadam ad portas inferi ; quæsivi residuum annorum meorum. •
[11] Dixi : Non videbo Dominum Deum in terra viventium ; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis. •
[12] Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea ; dum adhuc ordirer, succidit me. De mane usque ad vesperam finies me. •
[13] Sperabam usque ad mane ; quasi leo sic contrivit omnia ossa mea ; de mane usque ad vesperam finies me.
[14] Sicut pullus hirundinis, sic clamabo ; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, responde pro me. •
[15] Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit ? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. •
[16] Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me. •
[17] Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret ; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea. •
[18] Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te : non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam. •
[19] Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie ; pater filiis notam faciet veritatem tuam. •
[20] Domine, salvum me fac ! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini.
[21] Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. •
[22] Et dixit Ezechias : Quod erit signum quia ascendam in domum Domini ? •