Isaiæ, 32
[1] Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. •
[2] Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate ; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta. •
[3] Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. •
[4] Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. •
[5] Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major ; •
[6] stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
[7] Fraudulenti vasa pessima sunt ; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium. •
[8] Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit. •
[9] Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam ; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum. •
[10] Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes ; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. •
[11] Obstupescite, opulentæ ; conturbamini, confidentes : exuite vos et confundimini ; accingite lumbos vestros. •
[12] Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. •
[13] Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent : quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis ! •
[14] Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum ; gaudium onagrorum, pascua gregum. •
[15] Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur. •
[16] Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit.
[17] Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum. •
[18] Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. •
[19] Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas. •
[20] Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. •