Isaiæ, 3
[1] Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ ; •
[2] fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem ; •
[3] principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici. •
[4] Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis ; •
[5] et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum ; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. •
[6] Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui : Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua. •
[7] Respondebit in die illa, dicens : Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum : nolite constituere me principem populi. •
[8] Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. •
[9] Agnitio vultus eorum respondit eis ; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala ! •
[10] Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. •
[11] Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.
[12] Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. •
[13] Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos.
[14] Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus ; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.
[15] Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? dicit Dominus exercituum.
[16] Et dixit Dominus : Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant ; •
[17] decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crimen earum nudabit. •
[18] In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum, •
[19] et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, •
[20] et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures, •
[21] et annulos, et gemmas in fronte pendentes, •
[22] et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus,
[23] et specula, et sindones, et vittas, et theristra. •
[24] Et erit pro suavi odore fœtor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium. •
[25] Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio. •
[26] Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit. •