logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Isaiæ, 24


add another edition

[1] Ecce Dominus dissipabit terram : et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.

[2] Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et sicut servus, sic dominus ejus ; sicut ancilla, sic domina ejus ; sicut emens, sic ille qui vendit ; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit ; sicut qui repetit, sic qui debet.

[3] Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ; Dominus enim locutus est verbum hoc.

[4] Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.

[5] Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum.

[6] Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus ; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.

[7] Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde ;

[8] cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.

[9] Cum cantico non bibent vinum ; amara erit potio bibentibus illam.

[10] Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte.

[11] Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ.

[12] Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.

[13] Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.

[14] Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt : cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.

[15] Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.

[16] A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.

[17] Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.

[18] Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ.

[19] Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra ;

[20] agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.

[21] Et erit : in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram ;

[22] et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.

[23] Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.

Isaiæ, 24