Isaiæ, 21
[1] Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. •
[2] Visio dura nuntiata est mihi : qui incredulus est infideliter agit ; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam ; obside, Mede ; omnem gemitum ejus cessare feci. •
[3] Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ; angustia possedit me sicut angustia parturientis ; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. •
[4] Emarcuit cor meum ; tenebræ stupefecerunt me : Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. •
[5] Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes : surgite, principes, arripite clypeum. •
[6] Hæc enim dixit mihi Dominus : Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.
[7] Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli ; et contemplatus est diligenter multo intuitu. •
[8] Et clamavit leo : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem ; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. •
[9] Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum ; et respondit, et dixit : Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. •
[10] Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis. •
[11] Onus Duma. Ad me clamat ex Seir : Custos, quid de nocte ? custos, quid de nocte ? •
[12] Dixit custos : Venit mane et nox ; si quæritis, quærite ; convertimini, venite. •
[13] Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim. •
[14] Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri ; cum panibus occurrite fugienti. •
[15] A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii.
[16] Quoniam hæc dicit Dominus ad me : Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. •
[17] Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim Deus Israël locutus est.