logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Isaiæ, 2


add another edition

[1] Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.

[2] Et erit in novissimis diebus : præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles ; et fluent ad eum omnes gentes,

[3] et ibunt populi multi, et dicent : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob ; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.

[4] Et judicabit gentes, et arguet populos multos ; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.

[5] Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.

[6] Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt.

[7] Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus.

[8] Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis ; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.

[9] Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir ; ne ergo dimittas eis.

[10] Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.

[11] Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.

[12] Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur ;

[13] et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan,

[14] et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos,

[15] et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum,

[16] et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est,

[17] et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa ;

[18] et idola penitus conterentur ;

[19] et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.

[20] In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones.

[21] Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.

[22] Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.

Isaiæ, 2