logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Isaiæ, 14


add another edition

[1] Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam ; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob.

[2] Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum ; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas : et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.

[3] Et erit in die illa : cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti,

[4] sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices : Quomodo cessavit exactor ; quievit tributum ?

[5] Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium,

[6] cædentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.

[7] Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit ;

[8] abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani : ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos.

[9] Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui ; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum.

[10] Universi respondebunt, et dicent tibi : Et tu vulneratus es sicut et nos ; nostri similis effectus es.

[11] Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum ; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.

[12] Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris ? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes ?

[13] Qui dicebas in corde tuo : In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum ; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis ;

[14] ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo ?

[15] Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci.

[16] Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient : Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna,

[17] qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem ?

[18] Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua ;

[19] tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum.

[20] Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura ; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti : non vocabitur in æternum semen pessimorum.

[21] Præparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum : non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum.

[22] Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum ; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus ;

[23] et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.

[24] Juravit Dominus exercituum, dicens : Si non, ut putavi, ita erit ; et quomodo mente tractavi,

[25] sic eveniet : ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum ; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur.

[26] Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram ; et hæc est manus extenta super universas gentes.

[27] Dominus enim exercituum decrevit ; et quis poterit infirmare ? et manus ejus extenta ; et quis avertet eam ?

[28] In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud :

[29] Ne lætaris, Philisthæa omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui ; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem.

[30] Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent ; et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam.

[31] Ulula, porta ; clama civitas ; prostrata est Philisthæa omnis ; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus.

[32] Et quid respondebitur nuntiis gentis ? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.

Isaiæ, 14