logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

ad Hebræos, 9


add another edition

[1] Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare.

[2] Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.

[3] Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum :

[4] aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,

[5] superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium : de quibus non est modo dicendum per singula.

[6] His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes :

[7] in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia :

[8] hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum :

[9] quæ parabola est temporis instantis : juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,

[10] et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.

[11] Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis :

[12] neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.

[13] Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis :

[14] quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?

[15] Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.

[16] Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.

[17] Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.

[18] Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.

[19] Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,

[20] dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.

[21] Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.

[22] Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio.

[23] Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari : ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.

[24] Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum : sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis :

[25] neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno :

[26] alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi : nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.

[27] Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium :

[28] sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.

ad Hebræos, 9