logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

ad Hebræos, 7


add another edition

[1] Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei :

[2] cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiæ : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,

[3] sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.

[4] Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha.

[5] Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis : quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ.

[6] Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.

[7] Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.

[8] Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem contestatur, quia vivit.

[9] Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est :

[10] adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.

[11] Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici ?

[12] Translato enim sacerdotio, necesse erat ut et legis translatio fiat.

[13] In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit.

[14] Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.

[15] Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,

[16] qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis.

[17] Contestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.

[18] Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem :

[19] nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.

[20] Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,

[21] hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum : Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : tu es sacerdos in æternum) :

[22] in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.

[23] Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere :

[24] hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.

[25] Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis.

[26] Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus :

[27] qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.

[28] Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes : sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.

ad Hebræos, 7