logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

ad Hebræos, 2


add another edition

[1] Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus.

[2] Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem :

[3] quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem ? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,

[4] contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.

[5] Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur.

[6] Testatus est autem in quodam loco quis, dicens : Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum ?

[7] Minuisti eum paulo minus ab angelis : gloria et honore coronasti eum : et constituisti eum super opera manuum tuarum.

[8] Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.

[9] Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum : ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.

[10] Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.

[11] Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens :

[12] Nuntiabo nomen tuum fratribus meis : in medio ecclesiæ laudabo te.

[13] Et iterum : Ego ero fidens in eum. Et iterum : Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.

[14] Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem : ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum :

[15] et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.

[16] Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit.

[17] Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.

[18] In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.

ad Hebræos, 2